Jump to content

Halucinatio

E Vicipaedia
Oculi mei tempore phantasmatis. Pictura facta ab Augusto Natterer, qui phantasmata sua schizophrenica depinxit.

Halucinatio[1] sive alucinatio[2] est in psychologia et psychiatria moderna experientia sensibilis verum simulans, quae quidem cellulis cerebri sine stimulo externo sineque nuntio ex sensibus emisso sua sponte exsistit et praeter voluntatem incipit et terminatur.[3] Halucinatio non eadem res est et illusio, nam halucinatio stimulo absente apparet, illusio autem interpretatio falsa est veri sensus. Si quis igitur sonos insono circa loco audiat, halucinetur; quodsi in profluenti aqua aliave re sonanti voces audiat, ludibrio aurium vexetur. In consuetudine clinica tamen haec differentia non satis manifesta esse videtur, nam multi homines qui non numquam "vident res quae non sunt" alias "veras res perperam videbunt."[4]

Nihil obstat, quin halucinationes inde ab origine generis humani exstitisse opinemur, quamquam hae res apud antiquos non halucinationes sed phantasmata et simulacra et imagines vanae vocabantur. Nam neque halucinatio nec halucinari ad sensuum errores sed potius ad animi, orationis, verborum vagationes referebantur. Nihilo minus cum notio 'halucinationis' (id est, experientiae ex sensibus sine stimulo externo emissae) vocabulo a lingua Latina mutuato vulgo appelletur, consentaneum esse videtur halucinatione uti termino technico psychologiae et psychopathologiae.

Cum halucinatio error sensuum sit, delusio, quippe quae interpretatio falsa perceptionis et experientiae sit, error cogitandi est. Halucinationis et delusionis speciem habet delirium, quippe cum repentina confusio mentis et insufficientia cerebri sit.

De etymologia

[recensere | fontem recensere]

Halucinatio est nomen substantivum a verbo halucinor derivatum. Duo problemata huc pertinentia tractanda sunt, scilicet etymologia et orthographia. Origo verbi halucinari unde trahenda sit, parum liquet. Sunt, qui proposuerint nomen q.e. hallus 'digitus pedis maior' huic verbo subiacere, velut si verbum a primo 'pedem illidere' significasset. Etiam sunt, qui verbum *ad-lucinor 'in nimiam lucem incido' finxerint, unde facile allucinor. Ex huius generis opinionibus etymologicis inde a medio aevo nata est consuetudo -l- litteram geminandi (sicut (h)allucinor), quae scriptio apud antiquos non testatum est. Dixit enim Gellius formas adspiratas (halucina-) antiquiores esse formis non adspiratis (alucina-).[5] Iam apud antiquos alucinari a verbo Graeco ἀλύειν 'errabunda mente esse' mutuatum ac ad similitudinem stirpis verbi vaticinari configuratum esse putabatur.[6] Quae etymologia, optima ex iis quae adhuc propositae sunt, usque ad nostram aetatem manet.[7]

De causis et formis halucinationum

[recensere | fontem recensere]

Causae halucinationis variae sunt, sicut defectus oxygenii, summus angor animi, experientiae traumaticae, sicut maletractatio vel mors propinqui.[8] Halucinationem per quemlibet sensum experiri possumus, cum videmus audimus tangimus gustamus olfacimus aliquid quod in mundo externo communiter percepto neque est nec fit. Saepissime aures et oculi nos decipiunt. Nec periculosum per se neque insanum est halucinationes experiri. Quodsi cui halucinanti persuasissimum est vera se audire aut videre, de statu confini morbo mentis agitur, unde variae opiniones vanae nocentesque proficisci possunt. Saepe quidem homo psychosi laborans, cum voces vel sonos audit, errare se intellegit. Halucinationes repetitae morbum, ad quem levandum medico opus erit, indicare possunt.

De errore aurium

[recensere | fontem recensere]

Si quis halucinatione auditoria sive paracusia vexetur, ei eaedem corticis cerebri stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut vox interna a daemonio emissa Socrati.[9] Plutarchus de quodam Thamo narrat,[10] qui navem mercatoriam a Graecia Italiam versus gubernabat. Cum prope Paxos ventum est, ex insula audita est vox Thamum vocans. Primum nihil respondit, nihil iterum vocanti. Tertium autem maiore voce vocator "Ubi contra Palodes perveneris," inquit, "Pana magnum nuntia mortuum esse!" Mox deinde Thamus, dum contra Palodes navigat, terram prospiciens vocemque tollens "Pan magnus", inquit, "mortuus est!" E vestigio multorum lamentatio repercussa est. Narratio Plutarchi in animum inducit non solum Thamum sed etiam alios quoque navigantes hanc vocem iubentem audisse.[11] Sed forsitan Plutarchus audientiam Thami confuderit cum eo, quod Thamus audisse se dixerit et ceteri rumore acceperint, nam ex definitione constat halucinationem unius tantum hominis esse.

Halucinationes auditoriae omnium creberrimae sunt.[12] In simplices et iunctas dividi solent. In simplicibus nihil nisi murmura et susurrus aliique eiusmodi soni audiuntur. Nam parentes saepe infantem plorare audiunt. Saepe in tinnitu de halucinatione auditoria simplici agitur, quamquam qui tinnitum pulsantem experitur re vera sanguinem in venis prope aures profluentem audit. Cum enim stimulus auditoria hic adsit, de halucinatione loqui non licet. Iunctae autem halucinationes sunt voces intellegibiles modo benevolae consolatoriaeque, modo infestae minacesque, modo iubentes monentesve. Interdum etiam modi musici audiuntur.[13] Halucinans saepe nomen suum pronuntiari audit.[14] Documentum mirabile halucinationis communiter perceptae anno 2015 in multis actis diurnis reportatum est.