Jump to content

Perceptio

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Figura Ponzo: superior linea flava inferiori linea flava longior esse videtur, quamquam re vera ambae eiusdem longitudinis sunt.

Perceptio est, qua veritatem externam cognoscimus. Quo modo veritatem percipere possimus, magna quaestio epistemologica est. Itaque perceptio, cum eventum mentis sit, non solum ad philosophiam mentis, sed etiam ad psychologiam cognitivam ac studium cerebri pertinet.

Perceptioni duae partes esse videntur: experientia sensibilis (vel per sensus recepta) et opinatio sive fides. Sunt qui perceptionem solum hanc aut illam esse putent, sed ambas aminadvertere certe praestat. Perceptio saepe ad cognitionem et quidem ad scientiam refertur. Itaque nisi in arbore fructus inveniri posse sciamus (vel confidamus), fructus non percipiamus. Interdum fieri potest, ut aliquam in arbore oculis percipiamus visionem, nec vere quid sit statim cognoscere possimus. Quae perceptio non cognitiva postea clarescere poterit: malum est, nec tuber rami. Experientia sensibilis maxima pars perceptionis est, nam si paulisper conixerimus, in memoria tenere poterimus opinationem rei quam oculis percepimus, sed tunc nullam visionem habemus.

Quid perceptione contineatur

[recensere | fontem recensere]
Figura quae non est: Napoleo ante suum sepulcrum.

Duae sunt theoriae perceptionis:

  1. Qui theoriae repraesentationali subscribit, qualem exponat mundum experientia sensibilis, quaerit. Itaque mundum aliquo modo menti repraesentari credit.
  2. Qui autem theoriae qualitativae favet, experientiam sensibilem in qualitatibus consistere putat.

Sunt autem theoriae quae repraesentationes cum qualitatibus commiscent.

Theoriae supra enumeratae multum inter se differunt. In experientia sensibili non fugere nos videtur earum quas percipimus rerum natura. Nam adsectatores theoriae reprasentationalis calorem colorem duritiam formam &c in his rebus inhaerescere credunt. Fautores autem theoriae qualitativae putant has quas percipimus res in ipsa experientia apparere. De qualitatibus mentis sive qualibus hic agi videtur.

Quid qualitativi perceptione contineatur

[recensere | fontem recensere]
Cubus Necker.

Fautores theoriae qualitativae, quamquam experientia sensibili quidquam repraesentari negant, tamen de conscientia alicuius obiecti agi credunt. Quam conscientiam dicunt positam esse in vera relatione percipientis (sive subiecti) et percepti (sive obiecti). Cogitari potest experientiam sensibilem ad rem materialem referri, cuius proprietates in experientia cognoscere possumus. Huiusmodi realismus simplex a philosophis recentioribus reici solet, nam ex erroribus perceptionis et halucinationibus apparet nos, cum aliquid percipimus, de proprietatibus corpusculorum materialium nequaquam recta conscios esse. Error perceptionis fit, si id quod percipimus alias habere videtur proprietates quam vere habet: baculum ex aqua surgens declinare videtur; nummulus, si eum oblique spectes, oblongus apparet; res alba, si eam in luce rubra intuearis, rubrum colorem habere videtur. Nihil de his proprietatibus in re quam percipimus inhaerescit. Cum igitur error perceptionis factus erit, non praeteribit nos conscientia proprietatum quae materiali corpusculo propriae non sunt. Erroris etiam maioris exemplo sunt halucinationes, nam fieri non potest, ut proprietates, de quibus conscii sumus halucinantes, rei materiali, quoniam non exstat, propriae sunt: constat experientiam hominis halucinantis ab experientia vulgari naturà internà (sive phaenomenologice) nequaquam differre. Ne in vera quidem perceptione proprietates rei materialis directo cognoscemus.

De phaenomenalismo

[recensere