Jump to content

Unitas mensuralis

E Vicipaedia
(Redirectum de Unitas)
Manus per systema metricum mensurata.

Unitas mensuralis,[1][2] seu mensura vel unitas tantum, est quantitas physica quae e conventione vel legibus eligitur exemplar et norma ad omnes quantitates eiusdem generis mētiendas, sic ut scribi possint multiplicationes talis unitatis.

Exempli gratia, longitudo est quantitas physica et metrum (litterā m notatum) est unitas longitudinis (idcirco longitudinem exemplarem indicat); quum dicitur “decem metra” (seu “decem m”), vere deciens longitudo exemplaris significatur, quae “metrum” vocatur.

Metrologia et analysis dimensionalis sunt disciplinae quae dimensionibus physicis(d)(en) et earum unitatibus mensuralibus student.

Scientia, medicina, et ars ingeniaria saepe unitatibus mensuralibus maioribus aut minoribus utuntur quam illis quae in vita quotidiana adhibentur.

  1. Cfr. .msr unit of measurement apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 376 [PDF].
  2. Cfr. Hahne, Petrus (